CUCULUS

CUCULUS
I.
CUCULUS
Graece κόκκυξ, Plinio ex accipitre videtur esse, tempore anni figuram mutans, quoniam tunc non apparent reliqui, nisi perquam paucis diebus: ipseque modicô tempore aestatis visus non cernitur postea, l. 10. c. 9. Sed non solum Accipitrum id genus, Emerillon Galli vocant, cui similem Cuculum Aristoteles tradit, Histor. l. 5. c. 7. verum nec reliqui accipitres tum videntur, utpote ovis edendis occupati incubandisque. Aeschylo idem cum upupa est, Cucullus enim vere procedit, aestate discedit, quô tempore upupa apparere incipit. Versus eius sunt,
Τοῦτον δ᾿ ἐπόπτην Ε῎ποπα τῶ αὐτοῦ κακῶν
Πεποικίλωκε καποδηλώσας ἔχει
Θράςςῃ πτερωτὸν ὄρνιν εν παντευχίᾳ.
Ο῝ς ἦρι μὲν φαίνοντι διαπάλλει πτερὸν
Κιρκοῦ λεπαργοῦ, δύο γὰρ οὖν μορφὰς φέρει,
Παιδὸς ἀπ᾿ αὐτοῦ, νηδύος μίας ἀπὸ.
Νέας δ᾿ ὀπώρας ἡνίκα ξανθὴ ςτάχυς,
Στικτή νιν αὖθις ἀμφιέννυσι πτέρυξ κλ.
Apud Aristotelem supra laudatum. Ad quos versus vide notas insignes Salmasii, ad Solin. p. 238. et 239. Sed tam falsum ex cuculo fieri upupam, quam falsum ex sycallide vel ficedula melancoryphum, uti docet idem ibid. coeterum Cuculi proprium esse hoc multi putant, ut alienis ovis incubet. Unde est, quod hodieque vulgatô sermone Galli sic eum per convitium appellent, cuius uxor moecha est, quia alienos liberos fovet et nutrit inscius. Verum non aliena ova incubare, sed in alieno nido parere Cuculum et aliis avibus ova sua incubanda excludendaque tradere, discimus ex Aristotele, l. 9. Histor c. 29. Theophrasto, de Caus. Plantar. l. 2. c. 24. Plinio, d. l. Oppiano, Ixeutic. l. 1. Aliis. Itaque Romanâ linguâ Cuculus non dicitur, qui ab uxore contumeliam patitur, sed qui facit: moechus videl. qui instat cuculi cubat in lecto non suo. Hinc Artemona mulier, in Asinaria Plauti, Demaenetum virum suum, in lupanati cum scorto deprehensum, hôc convitiô excipit, Actu 5. sc. 2. v. 73.
Etiam cubat cuculus -----
Item, v. 84.
Canô capite te Cuculum uxor ex lustris domum rapit.
At eum, quem Galli cuculum, Romani currucam appellabant, Iuvenalis, Sat. 6. v. 276. quod in huius avis nido Cuculus plerumque patiat. Alias tamen et in palumborum, et turturum et alaudarum, et chloridum et papporum et passerum, et scolopacum (quam avem quidam intelligunt voce Hebr. Kore Ierem. c. 17. v. 11.) ὠοτοκεῖν cuculum, discimus ex Antigono, Mirabil. c. 109. Aeliano, l. 3. Histor. c. 30. Isidoro, l. 12. c. 7. etc. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 1. c. 12. et infra Cugus, plura vero de hac ave, apud Auctores praefatos.
II.
CUCULUS
Iuppiter dictus est, quod Iunonis desideriô in hanc avem fuerit transformatus, de qua vide hîc infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Cuculus — Cuculus …   Wikipédia en Français

  • Cuculus — Male Common Cuckoo (Cuculus canorus) Scientific classification Kingdom: A …   Wikipedia

  • Cuculus — Saltar a navegación, búsqueda ? Cuculus Cuco común Clasificación científica …   Wikipedia Español

  • Cucŭlus — (lat.), so v.w. Kukuk …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Cucŭlus — Cucŭlus, Kuckuck; Cuculidae (Kuckucke), Familie der Klettervögel (s.d.) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Cuculus — steht für Kuckuck, Gattungsname Kuckucksruf (Orgel), Effektregister Siehe auch: (2731) Cucula Diese Seite ist eine Begriffsklärung zur Unterscheidung mehrerer mit dems …   Deutsch Wikipedia

  • Cuculus — Cuculus …   Wikipédia en Français

  • Cuculus — noun type genus of the Cuculidae • Syn: ↑genus Cuculus • Hypernyms: ↑bird genus • Member Holonyms: ↑Cuculidae, ↑family Cuculidae • Member Meronyms: ↑ …   Useful english dictionary

  • Cuculus — tikrosios gegutės statusas T sritis zoologija | vardynas atitikmenys: lot. Cuculus angl. cuckoo vok. Kuckuck, m rus. кукушка, f pranc. coucou, m ryšiai: platesnis terminas – tikrosios gegutės siauresnis terminas – afrikinė gegutė siauresnis… …   Paukščių pavadinimų žodynas

  • Cuculus canorus — Saltar a navegación, búsqueda ? Cuco común Estado de conservación …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”